monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 15, 4
Si enim crimen maiestatis omnes persecutores admittit, quanto magis illud, quod leges premit, quae ipsis debent imperatoribus imperare? Certe hostem publicum nemo ulciscitur, et quisquis eum non persequitur, in se ipsum, et in totum reipublicae mundanae corpus delinquit.